Nunc utile videtur de Galliae moribus proponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. Id eius rei causa antiquitus institutum esse videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxili egeret: suos enim quisque opprimi ei circumveniri non patitur, neque, alter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem.