Bisogna cercare di piacere attraverso le doti dello spirito, rifuggendo dalle lusinghe della carne

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Bisogna cercare di piacere attraverso le doti dello spirito, rifuggendo dalle lusinghe della carne

Nam etsi accusandus decor non est, ut felicitas corporis, ut divinae plasticae accessio, ut animae aliqua vestis bona, timendus est tamen vel propter iniuriam et violentiam sectatorum; quam etiam pater fidei Abraham in uxoris suae specie pertimuit et sororem Sara. Salutem contumelia redemit. Nunc non sit timenda dignitas formae, ut nec possidentibus gravis, nec appetentibus exitiosa,nec coniunctis periculosa; non exposita temptationibus, non circumdata scandalis existimetur. Sufficit, quod angelis Dei non est necessaria. Nam ubi pudicitia, ibi vacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis corporis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur. Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam requirant, quae quod ab illa flagitatur sibi quoque praestare se putant, cum alteri praestant. Dicet aliquis: «Quid ergo? Non et exclusa luxuria et admissa castitate laude formae sola frui et de bono corporis gloriaci licet? Viderit, quem iuvat de carne gloriari. Nobis autem primo quidem nullum gloriae studium est quia gloria exaltationis ingenium est, porro exaltatio non congruit professoribus humilitatis ex praescriptis Dei. Deinde si omnis gloria vana et stuporata quanto magis quae in carne, nobis dumtaxat! Nam etsi gloriandum est, in spiritu bonis non in carne placere velle debemus, quia spiritalium sectatores sumus.
da Tertulliano


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45011

[mastra] - [2017-12-01 21:54:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile