Eroismo delle matrone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Eroismo delle matrone

Matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunt et pervicerunt ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia, duos parvos ferens filios secum, in castra hostium irent et precibus lacrimisque urbem defenderent. Ubi ad castra ventum est nuntiatumque est Coriolano adesse ingens mulierum agmen, Coriolanus obstinatus adversus lacrimas muliebres erat; dein familiaris quidam "Nisi me frustrantur" inquit "oculi, meter tibi coniunxque et liberi adsunt". Cum Coriolanus, consternatus, vellet matrem obviam complectere, mulier in iram ex precibus versa "Fac ut sciam" inquit "ultrum ad hostem an ad filium venerim, utrum captiva an mater in castris tuis sim. In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut exsulem te deinde hostem viderem? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. His pueris, si pergis Romam oppugnare, aut immatura mors aut longa servitus manet". Verba Veturiae fregerunt tandem virum et Coriolanus complexus suos dimittit et retro ab urbe castra movit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile