banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare si difende in senato
Pagina 166 Numero 9

His rebus confectis Caesar milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem proficiscitur. Coacto senatu, iniurias inimicorum commemorat. Docet se nullum extraordinarium honorem appetisse, sed, exspectato legitimo tempore consulatus, eo fuisse contentum. Patientiam proponit suam, cum de exercitibus dimittendis ultro postulavisset. Acerbitatem inimicorum docet, qui omnia permisceri malebant, quam ("piuttosto che") imperium exercitusque dimittere. Iniuriam quam in eripiendis legionibus acceperat praedicat, crudelitatem et insolentiam in circumscribendis tribunis plebis. Pro quibus rebus patres conscriptos hortatur ac postulat, ut rem publicam suscipiant atque una (avv.) secum administrent.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44980
[degiovfe] - [2018-07-02 13:42:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!