banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Romani marciano contro i Sanniti
Pagina 165 Numero 8

Consules profecti sunt ab urbe: prior fuit Sp. Carvilius, cui veteres legiones, quas M. Atilius superioris anni consul in agro Interamnati reliquerat, decretarae erant. Cum eis in Samnium profectus, Amiternum oppidum de Samnitibus vi cepit. Caesa ibi sunt ferme duo milia hominum atque octigenti, capta quattuor milia ducenti septuaginta. Papirius, novo exercitu scripto, Duroniam urbem expugnavit; minus qyan collega cepit hominum, sed aliquanto plus occidit; praeda opulenta utrobique parta est. Inde consules, pervagati Samnium, maxime depopulato Atinate agro, Carvilius ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam, ubi summa rei Samnitium erat, perveniunt. Ibi aliquamdiu nec cessatum ab armis est neque naviter pugnatum; lacessendo quietos, resistentibus cedendo, comminandoque magis quam inferendo pugnam dies absumebatur.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44979
[silvana] - [2019-01-27 17:10:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!