banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Episodi della prima guerra punica
Pagina 458 Numero 140

Cum M. Aemilius Paulus et Ser. Fulvius Nobilior consules essent, ambo Romani consules ad Africam profecti sunt. Primum Afros navali certamine superant. Aemilius consul multas naves hostium demersit, innumerabiles hostes aut occidit aut cepit, milites suos ingenti praeda ditavit. Consules cum victrici classe reverterunt, sed circa Siciliam naufragium passi sunt. Et tanta tempestas fuit, ut paene omnes neves deletae sint; neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita est. Romani tamen statim naves, quae afflictae erant, reparaverunt, neque eorum animus infractus est. Cn. Servilius Caepio et C. Sempronius Blaesus consules cum navibus navis ad Africam profecti sunt et tantas civitates ceperunt ut praedam ingentem Romam reducerent; sed naufragium passi sunt. Itaque cum continuae calamitates Romanis displicerent, decrevit senatus, ut a maritimis proeliis recederetur et tantum sexaginta ("sessanta") neves ad praesidium Italiae salvae essent.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44904
[degiovfe] - [2017-10-31 13:11:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!