banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare sconfigge i Germani
Pagina 409 Numero 225

 Acie triplici instituta et celeriter itinere confecto, Caesar prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani sentire possent. Qui, omnibus rebus subito perterriti, in dubio erant utrum copias adversus hostem ducere, an castra defendere, an fuga salutem petere praestaret. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper nostris restiterunt, at reliqua multitudo passim fugere coepit; quos ut consectandos Caesar equitatum misit. Germani, post tergum clamore audito, cum suos interfici viderent, armis abiectis signisque militaribus relictis, se ex castris eiecerunt et, cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri milites ad unum omnes incolumes, se in castra receperunt. Caesar Germanorum legatis quos in castris retinuerat discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vastaverant, remanere se apud eum praeoptare dixerunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44738
[degiovfe] - [2017-09-12 00:11:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!