banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I lavori da fare col cattivo tempo
Pagina 401 Numero 221

 Ubi tempestates malae erunt, cum opus in agris fieri non poterit, stercus in stercilinum egerito: bubile, ovile, cohortem, villam bene purgato; dolia plumbo vincito, vel materie quernea alligato. Si bene sarseris aut bene alligaveris et in rimas medicamentum indideris beneque picaveris, quodvis vinum in dolio servare poteris. Medicamentum in dolium hoc modo facito: cerae pars una, resinae pars una, sulphuris partes duae. Haec omnia in calicem novum indito: eo addito gypsum contritum, ut crassitudo fiat quasi emplastrum: eo dolia sarcito. ubi sarseris, ut colorem eundem facias, cretae crudae partes duas, calcis tertiam commisceto: inde laterculos facito, coquito in fornacem, conterito atque inducito. Per imbrem in villa querito quid fieri possit. Ne cessetur, munditias facito. Cogitato, si nihil fiet, nihilo minus sumptum futurum esse.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44734
[degiovfe] - [2017-09-12 18:58:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!