banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pitagorici scrupolosi
Pagina 395 Numero 215

 Pythagoricus quidam, cum ad praetorem in ius adisset et multam trium talentorum iureiurando effugere posset, maluit tantum detrimentum subire, quam iurare. Pythagoras enim, cum putaret numina res humanas despicere ob eamque rem nefas esse deum numen in testimonium invocare, iubebat discipulos meminisse ut, quantum possent, a iureiurando refugerent: "Efficite potius", aiebat, "ut vobis fides habeatur propter vitae integritatem". Alius Pythagoricus, cum calceamenta emisset, post aliquot dies rediit ad sutoris tabernam pretium soluturus. Sed cum ibi certior factus esset illum interea interisse, valde laetus abiit, nummos manu concutiens. Sed paulo post: "Quid facias?", inquit, "subripies quod illi debes? Ille enim, ut ait Pythagoras, tibi vivit: redde igitur statim quod tuum non est". Tum rediit ad tabernam et per rimam nummos debitos in eam deiecit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44728
[degiovfe] - [2017-09-12 18:16:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!