banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La mensa d'oro
Pagina 386 Numero 213

 A piscatoribus in Milesia regione everriculum trahentibus quidam iactum emerat. Extracta deinde magni ponderis aurea Delphica mensa, orta controversia est, illis piscium se capturam vendidisse adfirmantibus, hoc fortunam ductus se emisse dicente. Qua cognitione propter novitatem rei et magnitudinem pecuniae ad universum civitatis eius populum delata, cives statuerunt consulendum esse Apollinem Delphicum cuinam mensa adiudicanda esset. Deus respondit illi esse dandam, qui sapientia ceteros praestaret, his verbis: "Qui ceteros omnes sapientia praestat, ei quidem censeo mensam adsignandam esse". Tum Milesii omnium consensu Thaleti mensam dederunt. Ille autem cessit eam Bianti, Bias Pittaco, is protinus alii, deincepsque per omnium septem sapientium orbem ad ultimum ad Solonem pervenit, qui et titulum amplissimae prudentiae et praemium ad ipsum Apollinem transtulit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44726
[degiovfe] - [2017-09-12 08:24:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!