banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una gara di valore
Pagina 382 Numero 211

 Cum Carthaginienses Capuam, in quo Romanorum exercitus erat, obsiderent, Vibius Acceus, Latinae cohortis praefectus, vexillo trans Carthaginiensium vallum proiecto, exclamavit: "Di me ipsum commilitonesque meos exsecrentur, si quis hostium hoc signo potitus erit!". Cum haec dixisset, primus in hostes impetum fecit ad signum recuperandum, ac tota cohors eum subsecuta est. Quod cum Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexit, conversus ad suos: "Spectatores ut video," inquit, "alienae virtutis venimus; sed absit hoc dedecus a sanguine nostro, ut Romani gloria cedere Latinis velint. Nunc occasio vobis datur ostendendae virtutis, sed etiam solus praecurrere paratus sum: nam ego quidem semper aut speciosam mortem semper malui, aut felicem audaciae exitum". Quibus verbis auditis, Pedanius centurio signum legionis convellit idque dextra retinens magna voce exclamavit: "Mox hoc signum in hostium castris mecum erit: proinde me sequantur qui id ab hostibus capi nolunt". Tantae fortitudinis exemplis incitati, commilitones ex oppido egressi sunt et in Carthaginiensium castra irruperunt. Itaque Carthaginienses, qui sperabant se facile oppido potituros esse, Romanorum militum audacia perturbati, ab obsidione desistere coacti sunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44724
[degiovfe] - [2017-09-12 14:30:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!