banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vera ricchezza
Pagina 372 Numero 200

 Quidam pater familias, cum moriturus esset nec quicquam aliud possideret quod relinqueret filiis nisi parvam vineam, eos ad se convocavit et ita allocutus est: "Ex hac vita iam migraturus sum, filii mei; mors enim adventat, nec multum tardabit. Vos profecto arbitramini me nullas divitias vobis relicturum esse, cum sciatis me semper in egestate versatum esse. Nunc vero inopinatam rem vobis revelabo: in vinea magnae divitiae conditae sunt, quas post mortem meam diligenter quaeretis ut invenire possitis". Filii igitur, cum patri iusta fecissent, rati in vinea thesaurum defossum esse, terram in ea altius effoderunt totamque inverterunt. Thesaurum quidem nullum invenerunt sed vinea, diligenter subacta, sequenti anno uberrimos fructus tulit. Tunc filii intellexerunt patrem significavisse laborem et industriam maximas divitias esse.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44713
[degiovfe] - [2017-07-08 17:36:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!