banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Spesso i vaticini sono falsi
Pagina 369 Numero 197

 Plena vita est vaticiniis, sed saepius falsa sunt, sicut ingenti exemplo docebimus. Bello Siculo Gabienus, ex Caesaris classiariis fortissimus, captus a Sexto Pompeio iussuque eius gravissime vulneratus, iacuit in litore toto die. Deinde, cum advesperavisset, gemitu precibusque congregata multitudine, cum iam moriturus esset, petiit ut Pompeius ad se veniret aut aliquem ex amicis ad se mitteret; nam dicebat se, cum ab inferis remissus esset, rem magni momenti nuntiaturum esse. Misit complures Pompeius ex amicis, quibus Gabienus: "Inferis dis", inquit, "Pompei causae placent: proinde mox is casus eventurus est quem Pompeius optat. Hoc nuntiare mihi imperatum est. Argumentum autem me veritatem dicere", addidit, "est quod protinus expiraturus sum". Idque vere ita evenit, at postea Pompeius a Caesare victus est.
Plinio il Vecchio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44710
[degiovfe] - [2017-09-14 19:12:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!