banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Treviri aspettano gli aiuti
Pagina 344 Numero 187

 His rebus gestis, Treveri, magnis coactis peditatus equitatusque copiis, Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemaverat, adoriri parabant; iamque ab eo non longius bidui via aberant, cum duas venisse legiones a Caesare missas cognoscunt. Positis igitur castris a milibus passuum quindecim, auxilia Germanorum exspectare constituunt. Labienus, hostium cognito consilio, sperans se posse proelium committere ante Germanorum adventum, praesidio quinque cohortium impedimentis relicto, cum quinque et viginti cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et, mille passuum intermisso spatio, castra communit. Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque ipse traicere in animo habebat, neque hostes traiecturos existimabat. Sed augebatur in Gallis cotidie auxiliorum spes. Itaque loquitur palam in consilio, dicens se suas exercitusque fortunas in discrimen vocaturum non esse, cum Germani iam propinqui essent et postero die, prima luce, castra moturum et ad suas legiones remeaturum esse.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44700
[degiovfe] - [2017-07-08 17:22:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!