banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Nobile esempio di Bruto
Pagina 342 Numero 182

 Rege Tarquinio ex Urbe expulso, Lucius Brutus et Tarquinius Collatinus, qui plebis seditionem concitaverant, consules creati sunt. Brutus Romanos iurare coegit se nullum umquam regem passuros esse et, ne nomen quidem Tarquiniorum superesset, a collega, cui nomen Tarquinio erat, petiit ut consulatu se abdicaret, Valerio Publicola collega sibi sumpto. At libertas, modo parta, cito in magno periculo fuit. Nam quidam adulescentes, aequales sodalesque filiorum regis Tarquinii, coniuratione facta, Tarquiniorum reditum in Urbem parabant, ut regiam dominationem restituerent. Qua coniuratione per servum detecta, coniurati, inter quos Bruti ipsius filii Titus Tiberiusque sunt reperti, capite damnati sunt, statimque missis lictoribus, iuvenes necati sunt. Cuius supplicii spectator fuit Brutus, qui filiorum nulla misericordia adhibita, insigne fortitudinis exemplum praebuit. Servo autem, qui illius coniurationis index fuerat, ingens pecuniae vis atque libertas donata est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44695
[degiovfe] - [2017-09-15 10:08:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!