banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Romani mettono in fuga i barbari
Pagina 340 Numero 180

 Romani, subito omnibus portis eruptione facta, barbaros imparatos et inopinantes aggrediuntur. Ita, commutata fortuna, eos undique circumveniunt et ex hominum milibus amplius triginta, quem numerum barbarorum castra aggressum venisse constabat, plus tertia parte interfecta, reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne il locis quidem superioribus consistere patiuntur. Sic omnibus barbaris fugatis armisque exutis, milites se intra munitiones suas recipiunt. Quo proelio facta Galba, ne nimium saepe fortunam temptaret, ratus alio consilio se in hiberna venisse, at aliis occurrisse rebus, maxime frumenti commeatusque inopia permotus, postero die omnibus eius vici aedificiis incensis, in provinciam reverti contendit ac, nullo hoste prohibente aut iter demorante, incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44693
[degiovfe] - [2017-09-15 10:44:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!