banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'asino e i Galli
Pagina 335 Numero 175

 Qui natus est infelix, non vitam modo tristem decurrit, verum post obitum quoque persequitur illum dura fati miseria. Galli, Cybebes sacerdotes, circum in quaestus ducere asinum solebant baiulantem sarcinas. Cum autem labore et plagis is mortuus esset, sacerdotes, cum pellem detraxissent, tympana sibi fecerunt. Rogati postea a quodam, quidnam fecissent de deliciolo suo, traditum est eos hoc modo locutos esse: "Arbitrabatur se post mortem securum fore; ecce, aliae plagae etiam mortuo congeruntur".
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44688
[degiovfe] - [2017-09-15 11:00:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!