banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tito
Pagina 317 Numero 165

 Vespasiano Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est dictus, vir omnium virtutum genere mirabilis adeo, ut amor et deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus. Causas Latine egit, poemata et tragoedias Graece composuit. Tradunt eum in oppugnatione Hierosolymorum, cum sub patre militaret, duodecim propugnatores duodecim sagittarum ictibus confixisse. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino puniret, convictos adversum se coniurationis dimiserit et in eadem familiaritate quam antea habuerit. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit ut, cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum tristem debere ab imperatore discedere. Praeterea, cum quadam die in cena recordatus fuisset nihil se illo die cuiquam praestitisse, dixerit: "Amici, hodie diem perdidi". Hic Romae amphitheatrum aedificavisset, quinque milia ferarum in dedicatione eius occisa esse tradunt.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44678
[degiovfe] - [2017-09-15 13:14:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!