banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il giudizio di Paride
Pagina 315 Numero 162

 Cum Thetis Peleo nuberet, dicitur Iuppiter ad epulum omnes deos convocavisse, praeter Discordiam. Quae cum postea supervenisset, super mensam aureum malum coniecit, in quo inscripserat: "Formosissimae dearum". Statim magna contentio exstitit inter Iunonem, Minervam et Venerem: nam unaquaeque earum adfirmabat malum sibi contingere debere. Tum Iuppiter, cum deas conciliare non potuisset, eas cum Mercurio in montem Idam misit ad pastorem, Paridem nomine, qui de earum pulchritudine iudicaret. Cui Iuno, si se formosissimam esse iudicavisset, promisit eum in omnibus terris regnaturum esse; Minerva promisit eum fortissimum inter mortales futurum esse; Venus autem promisit se ei in coniugium daturam esse Helenam, formosissimam omnium mulierum. Paris hoc donum prioribus anteposuit, Veneremque pulcherrimam esse iudicavit. Qua re Iuno et Minerva postea Troianis infestae fuerunt; Paris autem, Veneris auxilio, Helenam a Lacedaemone ab hospite Menelao abduxit eamque uxorem duxit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44675
[degiovfe] - [2017-09-15 13:26:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!