banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pirro e Cinea
Pagina 314 Numero 161

 Cineas philosophus amicus regis Pyrrhi erat, magnaque apud eum gratia valebat. Dicere solebat Pyrrhus se plures urbes Cineae eloquentia quam armorum vi expugnavisse. Cineas tamen regis cupiditatem improbabat. Olim in sermone Pyrrhus consilia sua Cineae aperuit, dixitque se statuisse Italiam sub suam dicionem redigere. Tum Cineas quaesivit: "Postquam Romanos superaveris, quid agere destinas, o rex?". "Italiae vicina est Sicilia," inquit Pyrrhus, "ac puto equidem haud difficile esse eam quoque armis occupare". Tum Cineas: "Cum Siciliam occupaveris, quid postea ages?". Rex, qui nondum Cineae mentem perspexerat: "In Africam", inquit, "traicere mihi in animo est, inde in Hispaniam, deincepsque in ceteras Europae terras". Pergit Cineas: "Quid deinde, o rex?". "Tum denique, mi Cinea," dixit Pyrrhus, "nos dabimus quieti dulcique otio et lautis conviviis cum amicis". "Cur", quaesivit Cineas, "nos quieti dulcique otio iam nunc non damus, cum nec divitiae nec turbae amicorum tibi desint?". Quibus verbis doluit Pyrrhus, attamen bellum instruere non intermisit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44674
[degiovfe] - [2017-06-30 17:16:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!