banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cavalli favolosi
Pagina 313 Numero 158

 Plurimi sunt equi de quibus ab antiquis fabulosae narrationes nobis traditae sunt. Apud Graecos legimus olim fuisse quendam alatum equum, nomine Pegasum, et Bellerophontem eius auxilio interfecisse Chimaeram, monstrum foedum aspectu et immanitate. Dicebant autem Pegasum postea excussisse et in mare deiecisse Bellerophontem, ut eum puniret, cum hic usque ad caelum pervenire temptavisset. Graeci narrabant etiam apud Indos quondam vixisse equum album, qui in fronte unum habebat cornu, et credebant nullum venenum laesurum esse eos homines, qui ex eo cornu bibissent. Admodum mirae sunt praeterea fabulosae historiae quae pertinent ad Centauros quos, altera parte homines, altera equos, antiqui homines barbaros esse putabant. Puto equidem has fabulosas narrationes originem habuisse ab incursionibus quibus antiquitus Graecia vexata est, et quarum auctores fuerunt homines qui primi equitare didicerant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44671
[degiovfe] - [2017-06-30 17:14:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!