banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La formazione di Epaminonda
Pagina 50 Numero 98

 Cum exprimere imaginem consuetudinis atque vitae Epaminondae velimus, nihil videmur debere praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam. Quare dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus. Natus igitur patre quo diximus, pauper iam a maioribus relictus, eruditus est autem sic ut nemo Thebanus magis. Nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum pervulgata sunt nomina; cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone. At philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoreum, cui quidem sic fuit deditus, ut, adulescens, tristem ac severum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit: neque prius eum a se dimisit quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes in ceteris artibus.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/4465
[traduttore30] - [2016-11-26 16:33:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!