banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'eroismo di Decio Mure
Pagina 276 Numero 133

 Anno ducentesimo nonagesimo altero a.Ch.n. tantum periculum exstitit, ut Romani in magnum discrimen vitae venerint. Duodecim enim potentissimae gentes Etruscorum in eos arma sumpserunt, sed Romana virtus periculo par fuit. Erat inter exercitus Romanorum et Etruscorum Ciminius saltus, invius et plenus silvarum, quarum erat tantus terror ut senatus Decium consulem moneret ne illis silvis se committeret. Sed senatui non paruit consul, qui omnia itinera tanta diligentia indagavit, ut Etruscos, qui latebant in silvis, inopinantes atque incompositos fuderit atque fugaverit. Nec tamen incruenta fuit illa pugna: nam Decius consul se devovit diis Manibus et, more patrio, sanguine suo pretium victoriae Romanorum persolvit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44646
[silvana] - [2019-01-25 12:46:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!