banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il porto Giulio
Pagina 276 Numero 132

 In Baiano sinu, contra oppidum Puteolos, lacus sunt duo, Avernus et Lucrinus. Olim in his lacubus tam ingens copia piscium erat, ut magnos quaestus ex piscatu redemptores traherent, magnàque vectigalia aerario praestarent. Sed plerumque maris aestus tanto impetu in lacus irrumpebat et pisces exinde excludebat, ut redemptores magna damna acciperent. Ideo a senatu obtinuerunt ut Caius Iulius Caesar senatus iussu publicoque sumptu brachiis excluderet partem maris, ita ut modicae fauces manerent. Sic et magna piscium copia aditum habet ad lacus, et marini fluctus non sunt molesti. Quod opus Romani portum Iulium dixerunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44645
[degiovfe] - [2017-06-30 16:42:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!