Il secondo triumvirato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il secondo triumvirato

 Post Caesaris necem, anno urbis septigentesimo fere ac nono, civilia bella reparata sunt. Percussoribus enim Caesaris senatus favebat. Antonius consul, partium Caesaris, civilibus bellis opprimere eos temptabat: ergo res publica turbata est et multa Antonius scelera committens a senatu hostis iudicatus est. Missi sunt contra eum duo consules, Pansa et Hirtius, et Octavianus, adulescens annos decem et octo natus, Caesaris nepos, qui ab illo testamento heres relictus erat. Tres duces processerunt contra Antonium eumque vicerunt. Ambo consules tamen decesserunt. Quare tres exercitus uni Caesari Augusto paruerunt. Antonius exercitum amisit et fugatus est; ideo confugit ad Lepidum, qui Caesaris magister equitum fuerat et tum militum copias grandes habebat. Lepidi opera Octavianus pacem cum Antonio fecit, Romam cum exercitu contendit et consulatum extorsit. Senatum proscripsit, cum Antonio et Lepido rem publicam armis tenere coepit. Per triumviros etiam Cicero orator occisus est multique alii nobiles.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44620

[silvana] - [2018-11-24 11:11:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile