Numero e prerogrative degli dèi (II)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Numero e prerogrative degli dèi (II)

 Dianae tres: prima Iovis Croni filia ex Proserpĭna, quae est Liberi soror; secunda Iovis et Latonae, Apollĭnis soror; tertia quam vocamus Opem de Glauce. Aesculapii tres: primus Apollo dictus, Vulcani filius; secundus Elati filius; tertius Aristeti et Alcippes filius. Veneres quattuor: prima Caeli et Diēi filia; secunda quae ex spuma maris emersit, Aethĕris et Oceanidos filia; tertia quae Vulcano nupsit, cum Marte autem se miscuit filiumque genuit cui nomen fuit Cupīdo; quarta Cypri et Syriae filia, quam Adon habuit. Minervae quinque: prima Vulcani filia, unde Athenarum est civitas; secunda Nili filia, quam Aegyptii colunt; tertia Iovis filia, quae in bellicis rebus se exercuit; quarta Solis filia, quae quadrigas invēnit; quinta Pallantis et Titanidos filia. Liberi quinque: primus ex Iove et Proserpĭna; hic agricola et inventor vini; cuius soror Ceres; secundus Liber ex Melone et Flora, cuius nomine fluvius est Granīcus; tertius de Cabiro, qui regnavit in Asia; quartus ex Saturnio et Semĕla; quintus Nisi et Thyonae filius.
da Ampelio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44608

[darkshines] - [2017-06-28 18:13:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile