banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il lupo e il cane
Pagina 223 Numero 102

 Olim lupus, macie confectus, cani perpasto occurrit atque his verbis eum compellavit: "Nos similes sumus aspectu, ego etiam robustior et validior te; at tu nites, ego contra esurio. Cur fortuna tibi provida, mihi malevola fuit?". Canis florentis aspectus sui causam demonstravit: "Specta", inquit, "illas aedes sub radicibus montis: illic vivo, dominorum bona custodiens et domum a furibus nocturnis protegens. Pater familias ipse eiusque uxor et liberi panem, ossa, carnis frusta mihi praebent: ita nullo labore cotidie ventrem repleo. Profecto tibi quoque eadem condicio erit, si idem officium domino praestiteris". Placuerunt haec verba, continuoque ad villam contenderunt.
Dum autem simul procedunt, lupus canis collum detritum aspexit, eiusque rei causam quaesivit. "Nonnumquam", respondit canis, "dominus interdiu catena me vincit, sic postea melius nocte vigilo". Cum haec audivit, lupus statim comitem deseruit et ad silvam properavit: adeo libertatem, rerum omnium dulcissimam, optabiliorem quam vitae commoda existimabat.
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44605
[degiovfe] - [2017-06-30 16:27:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!