banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il lupo e la vecchia
Pagina 222 Numero 101

 Olim lupus, dum agros ante villam peragrat, forte puerulum flentem audivit et morose se gerentem, anumque iratam eum severe admonentem: "Desine eiulare, scelestissima pestis, alioqui te tradam lupo!". Cum haec verba audivit, lupus accessit ad domum et usque ad solis occasum ante ianuam patienter exspectavit. Cum autem vesper advenit, rursus anum audivit puerulum permulcentem et cantitantem: "Dormi placide et somnia, deliciolae meae; ego super te vigilabo ac, si venerit lupus, his manibus ipsa eum necabo!". Tum lupus discessit caput movens atque exclamans: "Quam mobiles sunt homines! Nam ne unum quidem diem in eadem sententia permanere valent".


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44604
[degiovfe] - [2017-06-30 16:26:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!