banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
adattabile
La cornacchia presuntuosa
Pagina 221 Numero 100

 Olim aquila ex alta rupe devolavit, tenerum agnum ex pastoris grege arripuit et avolavit. Vidit hoc arrogans graculus, idemque facere cupiens irruit in pinguem gregis ovem, sed eius ungues in lanigerae tergo haeserunt. Graculus igitur alas magna contentione quatere coepit et avolare temptavit, sed eius vires grave ovis pondus sublevare non valebant. Accurrit pastor, stultum animal comprehendit eiusque alarum pennas secuit; cum postea domum remeavit, graculum sic amputatum in area villae delectationis causa parvis libris dedit. Tunc illi: "Oh foedissimum monstrum! Quod animal est hoc?", quaesiverunt, "Graculus", respondit eis pater, "sicut ego puto; aquila, sicut ille".


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44603
[degiovfe] - [2018-12-20 14:08:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!