banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La durata della vita
Pagina 210 Numero 98

 Vitae spatium in animantibus admodum varium est. Nam multa animalia paucorum annorum vitam degunt; aliorum animalium autem, sicut canum, felium et ovium vita etiam quindecim annorum spatium excedit. Homines circiter septuaginta annos vivunt, et multi in senectute usque ad centesimum annum vigent. Complures quidem ad longam senectutem pervenerunt cum sana mante et corpore integro. Nestor tria saecula aetatem extendit, bene et corpore pariter et animo exercitatus, itemque Tiresias ad sex usque saecula vitam produxit. Apud Romanos Cato Censor circiter octoginta annos vixit et usque ad extremum vitae tempus non destitit inimicitias rei publicae causa suscipere. Sophocles Atheniensis, iam primus iuvenum suae aetatis, tragoedias usque ad nonagesimum annum scripsit. Tam longae senectutis causam alii aeri, terrae alii imputant, alii vero etiam rationi victus: nam universi longaevi fere aquam biberunt. Mea autem sententia et spe in omni solo, in aere omni longaevi esse poterunt animantes exercitationes convenientes et aptam ad sanitatem victus rationem adhibentes.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44601
[degiovfe] - [2018-02-24 16:21:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!