banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La sconfitta di Canne
Pagina 203 Numero 94

 Quingentesimo et quadragesimo anno a condita Urbe Fabio Maximo dictatori L. Aemilius Paulus C. Terentius Varro consules successerunt. Ambo consules in Apuliam contra Hannibalem cum omnibus copiis contenderunt. Romani in planitie apud vicum Cannas aciem instruxerunt. Exercitus utrimque acerrime pugnaverunt. In pugna tria milia Afrorum mortem invenerunt, plurimi Hannibalis milites ex acie vulnerati excesserunt. Nullo tamen proelio, Punico bello, Romani graviorem cladem acceperunt. Nam in pugna cecidit consul Aemilius Paulus; hostes interfecerunt aut ceperunt consulares aut praetorios XX, senatores XXX, nobiles viros CCC, militum XL milia, equitum III milia et quingentos. In tantis malis tamen Romani nullam pacis mentionem habuerunt, immo plurimos servos manumiserunt atque milites fecerunt.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44597
[degiovfe] - [2017-06-30 16:19:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!