banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli spettacoli offerti da Augusto
Pagina 201 Numero 90

 Ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquies filiorum meorum aut nepotum nomine: in muneribus depugnaverunt hominum circiter decem milia. Bis athletarum undique accitorum spectaculum populo praebui meo nomine et tertium nepotis mei nomine. Ludos feci meo nomine quater, aliorum autem magistratuum vicem ter et vicies. Consul tertium decimum ludos Martiales primus feci: ludos postea insequentibus annis senatus consulto et lege fecerunt consules. Venationes bestiarum Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in circo aut in foro aut in amphitheatris populo dedi sexies et vicies: in venationibus bestiarum circiter tria milia et quingentae mortem invenerunt. Navalis proelii spectaculum populo dedi trans Tiberim, ubi nunc nemus est Caesarum: solum cavavi in longitudinem mille et octingentos pedes, in latitudinem mille et ducentos. In proelio conflixerunt triginta rostratae naves triremes aut biremes, plures autem minores; in classibus pugnaverunt, praeter remiges, milia hominum tria circiter.
Res gestae divi Augusti


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44593
[degiovfe] - [2018-12-20 13:46:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!