banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Achille nell'isola di Sciro
Pagina 185 Numero 83

 Ad bellum contra Troiam, opulentissimam Asiae urbem, Graeci Achillem quoque ducere debebant, virum longe omnium fortissimum. Sed rex Lycomedes rogatu Thetidis, matris Achillis, adulescentem in regia domo abdiderat inter filias, habitu femineo indutum. Achivi, postquam Achillis receptaculum cognoverunt, oratores ad regem miserunt et adulescentem ad bellum contra Troianos petiverunt. Graecorum legatis rex ita respondit: "Achilles domi meae non est, nec umquam fuit; nisi fidem verbis meis tribuitis, perlustrate, quaeso, totam domum". Tum vero Ulixes, vir omnium callidissimus, dolum adhibuit: nam inter dona feminea, in vestibulo regiae, etiam clipeum et hastam posuit. Improviso Ulixis iussu tubae cecinerunt, cum ingentissimo clamore armorumque strepitu. "Adventat hostis, ad arma!" clamavit Achilles, statimque muliebrem vestem laceravit et clipeum hastamque arripuit. Sic legati Ulixis dolo iuvenem recognoverunt et ad bellum duxerunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44586
[degiovfe] - [2017-06-30 16:08:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!