banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Galli occupano Roma
Pagina 168 Numero 74

 Galli Senones usque ad Clusium pervenerant, feraces Italiae regiones ferro ignique vastantes; deinde apud Alliam flumen Romanorum agmina fuderant atque in fugam verterant. Milites sinistri cornus Veios perterriti confugerunt, pauci dexteri cornus cladis nuntii Romam pervenerunt. Solis occasu Galli ad Urbem contenderunt et castra inter Romam et Aenienem flumen posuerunt. Ad nuntium tantae cladis ingens trepidatio Romanorum animos perturbavit. Cives imminentem hostium impetum timebant; e Gallorum castris ululatus et feros cantus audiebant, menteque terrificos aspectus effingebant. Romani exercitum iam non habebabnt: ideo ne defensionem quidem urbis temptaverunt. Senatus iussu et magistratuum hortatu omnes homines idonei ad arma in Capitolii arcem confugerunt, mulieres et senes in propinquis civitatibus salutem invenerunt. Mulieres domos cum fletibus relinquebant, viae ac semitae miserabilibus fletibus et questibus personabant. Postridie, prima luce, Galli urbem occupaverunt domosque incenderunt atque diruerunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44576
[degiovfe] - [2017-11-07 08:33:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!