banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La battaglia del Trasimeno (II)
Pagina 150 Numero 63

 Postquam Flaminium consulem cum exercitu circumventum insidiis animadvertit, Hannibal repente omnibus signum pugnae dedit et universi Carthaginienses in Romanos undique impetum fecerunt. Romani hostes in fronte, in sinistro cornu et post terga, montes et lacum Trasumenum in dextero cornu habebant; prae strepitu autem milites consulis et tribunorum imperia non audiebant. Praeterea densa caligo visum et prope usum armorum impediebat. Omnes animos ad pugnam intentos habebant. Tum enim terrificus terraemotus latas partes multarum urbium tota Italia prostravit, rapidos amnes cursu avertit, montes lapsu ingenti proruit, at milites ne senserunt quidem: tantus fuit ardor pugnantium. In tumultu ingens fuit caedes. Nam hostium ictus innumeros Romanos undique circumventos obtruncaverunt, complures, salutem fuga quaerentes, in lacu armorum pondere oppressi vitam misere amiserunt. Flaminius quoque in proelio cecidit strenue pugnans inter hostium multitudinem.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44565
[degiovfe] - [2017-06-30 15:54:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!