banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'Egitto è un dono del Nilo
Pagina 68 Numero 17

 Aegyptus in Africa est. Ibi rarae sunt pluviae raraeque scatebrae aquarum, sed terras Nilus fluvius alluit. Tantummodo apud fluvium vita toleranda est, procul a fluvio Phoebeia flamma solum urit et terra propter aquae inopiam arida ac deserta est. In aquis Nili vivunt crocodili atque hippopotami et secundum ripas crescunt palmae et papyri. Quotannis aquae Nili ripas superant, agros late submergunt villasque inundant: tum incolae bona in edita casarum congerunt et agros cumbis peragrant. Aquae fluvii vero solum irrigant et humum limo operiunt; postea, cum fluvius in alveum recedit, agricolae frumenta serunt et mox horrea complent. Incolae igitur Nilum sicut deum colunt, quia si forte fluvius terras non inundat Aegypti incolae annona laborant. Recte igitur Herodotus Aegyptum Nili donum dicit, quia Aegypti incolarum vita atque divitiae in aquis Nili stant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44519
[degiovfe] - [2017-06-30 15:30:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!