banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'Aurora
Pagina 51 Numero 12

 Aurora fulgida dea est. Roseas genas, roseas palmas, roseas plantas habet superque auras inter stellas residet. Aurorae regia alta et immensa est; in regia roseae columnae et albae valvae sunt, unde flammae perpetuae manant: flammae, sicut excubiae, tenebras semper arcent. In media regia sedet Aurora. A dextra Aurorae stant ancillae cum virgulis roseis a sinistra sunt Horae: Horae diurnae dormitant, Horae nocturnae autem vigilant. Cotidie multo mane Aurora laeta e lecto surgit, pallam auream induit, subridet atque imperat: "Surgite festinanter, pigrae ancillae, bigas parate et valvas sine mora aperite!". Ancillae virgulis roseis valvas pulsant, Horas nocturnas fascinant, Horas diurnas excitant et Auroram promovent: tenebrae externae diffugiunt, Horae nocturnae pallescunt et obdormiunt, surgunt Horae diurnae. Tum Aurora auras terrasque percurrit, silvas, feras, caelicolum atque terrigenum casas collustrat, vias rosis consternit Phoebeasque bigas praecurrit atque praenuntiat.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44514
[degiovfe] - [2017-09-10 23:36:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!