banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le attività degli uomini sono molteplici
Pagina 44 Numero 8

 Terrigenum operae variae sunt. Agricolae glebas versant, terras irrigant, aristas metunt, vineam putant uvasque vindemiant, beluas domesticas curant ferasque ex area villae arcent. Agricolarum opera valde pretiosa est patriamque locupletat. Nautae cum audacia et peritia undas secant, scaphas securas inter procellas dirigunt, stellas observant, patriam mercatura locupletant. Etiam piratarum audacia nota est; piratae autem praedas violentia et insidiis cumulant et sine patria sunt. Athletae in palaestris et in arenis comparant. Poetae Musas honorant, athletarum victorias celebrant, tragoediis et comoediis incolas oblectant atque erudiunt. Ancillae matronarum comas pectunt, lanam tractant, aquam amphoris hauriunt, mensam apparant cenamque ministrant. Citharistae, scurrae et tibicinae denique convivas inter epulas choreis facetiisque laetificant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44510
[degiovfe] - [2017-09-10 21:26:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!