banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'Attica e la Laconia
Pagina 40 Numero 6

 Attica Graeciae terra est. Atticae incolae agricolae aut nautae sunt divitiasque plerumque agricoltura et mercatura comparant. Sed Atticae clara est etiam magna olearum vinearumque copia; ideo etiam oleae et vineae Graeciam locupletant. In Attica Athenae positae sunt. Athenae clarae sunt praesertim litteris, eloquentia et philosophia: nam Athenae litterarum et philosophiae cunae sunt. Athenarum incolae industriam amant ignaviamque improbant; matronae et puellae innumeras deas colunt, sed praesertim Minervam, Dianam atque Heram. Etiam Laconia Graeciae terra est; in Laconia posita est Sparta, clara temperantia et disciplina incolarum. Spartae incolae vitam parcam et asperam usque ab infantia degunt: litteras poetasque parum diligunt, delicias ignorant aut spernunt, neque agriculturae neque mercaturae operam dant. Agriculturae incumbunt Hilotae: Spartiatae enim bellicas tantum operas exercent.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44508
[degiovfe] - [2017-06-19 20:52:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!