banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Nella selva
Pagina 38 Numero 5

 Apud villam vasta et opaca silva est, cum magna plantarum copia. Ibi merulae, alaudae, lusciniae super plantis nidificant. Avinculae volant per silvam, cantant laetae, ad villam appropinquant, ubi dominae filia in area micas porrigit. Saepe avinculae etiam parvas bestiolas captant. Etiam cervae et dammae silvam incolunt: teneras herbulas carpunt, sed timidae sunt ideoque raro ad villam accedunt. Limpidae et garrulae aquae per opacam silvam fluunt. Columbae, gallinae, avinculae puras aquas potant, ibique alas, plumas, pennas lavant. In silva olim poetae fingebant deam Dianam, ornatam pharetra et sagittis, aut nympharum choreas. Diana cervas timidasque dammas agitabat, nymphae magna cum laetitia saltabant atque canebant. Agricolae innumeras hostias in Dianae aris immolabant, et puellae deae aediculas rosarum et violarum coronis exornabant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44507
[degiovfe] - [2017-06-18 17:38:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!