Fasi di guerra


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fasi di guerra

Brutus et Cassius, interfectores Caesaris, ingens bellum moverunt. Erant enim per Macedoniam et Orientem multi exercitus, parati ad bellum. Cum contra eos Caesar Octavianus Augustus et M. Antonius se moverent, remanserat Romae Lepidus ut Italiam defenderet. Apud Philippos, Macedoniae urbem, contra eos pugnaverunt. Primo proelio victi sunt Antonius et Octavianus; dux tamen nobilitatis Cassius e vita decessit; secundo Brutum et infinitam nobilitatem, quae cum illis bellum gesserat, vicerunt et interfecerunt. Sed in Italia L. Antonius consul bellum civile commovit, frater eius, qui cum Octaviano contra Brutum et Cassium dimicaverat. Is apud Perusium, Tusciae civitatem, victus et captus est. Interim Pompeius pacem rupit et, navali proelio victus, fugiens ad Asiam interfectus est. Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, cum sororem Caesaris Augusti Octaviani repudiavisset, Cleopatra, reginam Aegypti, duxit uxorem. Contra Persas etiam ipse pugnavit. Primis eos proeliis vicit, tamen pestilentia laboravit et, cum instarent Parthi fugienti, ipse pro victo ("come un vinto") recessit.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44492

[darkshines] - [2017-06-20 13:04:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile