Il cavallo che provocò la rovina di tutti i suoi padroni
Pagina 300 Numero 16
Equum quendam fuisse dicunt magnitudine inusistata, cervice ardua, colore poenico, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe praestitisse; sed eundem equum tali fuisse fato ferunt, ut, quisquis haberet eum, deperiret. Itaque Gnaeum Seium, primum dominum eius, a M. Antonio triumviro captiis damnatum, miserando supplicio affectum esse; eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem in Syriam proficiscentem, fama istius equi adductum, emisse eum sestertiis centum milibus; sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello civili obsessum atque interfectum esse; mox eundem equum, qui Dolabellae fuerant, C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, abduxisse. Eum Cassium postea satis notum est, fuso exercitu suo, miseram mortem oppetisse; deinde Antonium, post interitum Cassii, parta victoria, equum illum nobilem Cassii requisisse et, cum eo potitus esset, ipsum quoque postea, victum atque desertum, detestabili exitio interisse. Hinc proverbium de hominibus calamitosis dici solitum esse: «Ille homo habet equum Seii».