banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ci sono stati oracoli di cui non è lecito dubitare
Pagina 277 Numero 11

Inrideamus haruspices, vanos et futtiles eos esse dicamus; condemnemus etiam Babylonios et eos qui, e Caucaso caeli signa servantes, numeris et motibus stellarum cursus persequuntur; condemnemus, inquam, aut stultitiae aut vanitatis aut impudentiae hos, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis comprehensa continent et iudicemus eos mentiri. Age barbari vani atque fallaces sint; num etiam Graiorum historia mentita est? Quis ignorat quae responderit Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quae responderit Atheniensibus, quae Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Corinthiis? Conlegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste; quae, quia nota vobis sunt, relinquo; defendo unum hoc: numquam illud oraclum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraculorum illorum veritatem experta esset.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44316
[degiovfe] - [2018-01-29 21:33:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!