Una misteriosa apparizione convince Cesare a varcare il Rubicone
Pagina 270 Numero 18
Caesar, consecutus cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos: «Etiam nunc», inquit, «regredi possumus; at si hoc ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt». Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba, prosilivit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar: «Eatur», inquit, «quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea est.», inquit. Atque ita traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi superaverant, pro contione fidem militum flens ac veste a pectore discissa invocavit. Existimatur etiam equestres census pollicitus esse singulis militibus.