I pericoli della sincerità

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I pericoli della sincerità

Duo homines, unus fallax et alter verax, iter simul agebant. Et cum ambularent, venerunt in provinciam simiarum. Quos ut vidit una ex multitudine simiarum, ipsa quae princeps earum erat, iussit eos teneri, ut interrogaret quid de illa homines dicerent. Iussitque omnes simias sibi similes adstare ante se ordine longo et sibi sedile parari; sicut viderat imperatorem aliquando, taliter sibi adstare fecit. Iubentur homines adduci in medio. Ait simia: «Quis sum ego?». Fallax homo dixit: «Tu es imperator». Iterum interrogat: «Et istae quas vides ante me stare?». Respondit: «Hae sunt comites tui, primicerii et nobilissimi viri». Et quia mendacio laudata est cum turba sua, iubet illum munerari, et quia adulatus est, omnes simias fefellit. Verax autem apud se cogitabar: «Si iste mendax, qui omnia mentitur, sic accepit, si verum dixero, magis munerabor». Tunc ait maior simia: «Dic et tu, quis sum ego et hae quas ante me vides?». At ille, qui semper veritatem amabat, respondit: «Tu es vere simia, et omnes hae similes tui simiae semper sunt». Iubentur dentibus et unguibus continuo hominem veracem lacerari, eo quod verum dixisset.
da Fedro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44302

[giulss98] - [2018-07-18 16:02:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile