banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le invenzioni di Archimede
Pagina 200 Numero 31

Bello punico secundo Syracusas Marcellus, Romanorum dux, facile expugnavisset, nisi tunc in urbe Archimedes fuisset, peritus mathematicarum artium, caeli siderumque clarus spectator atque mirabilis inventor bellicorum tormentorum. Adversus navalem Romanorum apparatum Archimedes multa et varia tormenta in moenibus disposuit ut oppidani et in hostium naves, quae extra portum erant, saxa ingentia emitterent et eas (naves), quae portum occubabant, crebris telis iacularentur. Praeterea, cum naves ad moenia accedebant, ferrea manu tollebantur atque cum ingenti nautarum trepidatione in saxa proiciebantur. Itaque Syracusani propter Archimedis ingenium maritimam Romanorum oppugnationem per triennium eluserunt. Sed is, cum Romani Syracusas expugnaverunt, necopinatam mortem invenit. Nam Marcellus, qui Archimedis famam bene noverat, cum eum secum Romam ferre vellet, ut milites ei pacerent imperavit, sed Archimedes a milite, qui eum non agnoverat, interfectus est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44297
[degiovfe] - [2017-03-16 20:59:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!