banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Catilina è attaccato da Cicerone in senato
Pagina 240 Numero 22

Postremo, dissimulandi causa aut sui expugnandi, sicut iurgio lacessitus esset, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, qui ad dissimulanda omnia paratus erat, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit ne quid de se temere crederent. Talia prope dixit: «Ea familia ortus sum, ita ab adulescentia vitam meam institui, ut nunc omnia bona sperem; ne existimetis mihi, patricio homini, qui more meorum maiorum plurimis modis populum Romanum beneficiis adfeci, perdita re publica opus esse. Profecto eam M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae, nulla ratione servabit». Ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepebant omnes, hostem atque parricidam vocabant. Tum ille furibundus: «Quoniam quidem circumventus», inquit, «ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina omnium restinguam».
Sallustio

Oggi hai visualizzato 7.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44292
[silly] - [2020-07-28 19:45:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!