banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Rinuncia alla tua canditatura!
Pagina 209 Numero 23

Si interest rei publicae te navare operam ad extinguendas reliquias civilis belli, mihi nihil videris laudabilius facere posse; itaque censeo istam operam tuam petitioni praeturae anteponendam esse. Non ignoras enim quanti omnium civium intersit ne cives adversus cives arma capiant. Sin autem a te satisfactum esse rei publicae putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura sunt, veniendum censeo, dummodo ne quid gloriae tuae haec ambitiosa festinatio imminuat. Multi clarissimi viri, cum rei publicae darent operam, petitionem abdicaverunt, sed, contenti suo praesenti munere, enixi sunt ut rem publicam iuvarent. Tu quoque, mea quidem sententia, in aliud tempus petitionem tuam praeturae potes differre. Tuum quidem est de hac re statuere quid pluris tua referat, meam tamen sententiam tibi ignotam esse nolebam. Cuius est haec summa, ut omnia malim te metiri dignitate potius quam ambitione, maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae.
Cicerone

Oggi hai visualizzato 11.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44281
[silly] - [2020-07-22 22:49:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!