banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il perfido inganno di Medea
Pagina 169 Numero 15

Iason, cum Peliae patrui sui iussu tot pericula adisset, cogitare coepit quomodo eum sine suspicione interficeret. Hoc Medea se facturam esse pollicetur. Itaque cum iam longe a Colchis essent, navem iussit in occulto collocari et ipsa ad Peliae filias pro sacerdote Dianae venit; eis pollicetur se patrem earum Pelian ex sene iuvenem facturam esse, idque Alcestis maior filia negavit fieri posse. Medea quo facilius eas perduceret ad suam voluntatem, caliginem eis obiecit et ex venenis multa miracula fecit, quae veri similia esse videbantur, arietemque vetulum in aeneum coniecit, unde agnus pulcherrimus prosiluisse visus est. Itaque Peliades, miratae de tantis portentis, Medeae promissis crediderunt: patrem Pelian occisum in aeneo coxerunt. At citius, cum se deceptas esse intellexissent, a patria flentes et clamantes profugerunt.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44269
[degiovfe] - [2017-04-28 13:44:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!