Le nozze di Cana

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le nozze di Cana

Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi. Vocatus est ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum: «Vinum non habent». Et dicit ei Iesus: «Quid mihi et tibi est mulier? Nondum venit hora mea». Dicit mater eius ministris: «Si quid dixerit vobis, facite». Erant autem ibi lapideae hydriae sex, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: «Implete hydrias aqua». Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis Iesus: «Haurite nunc et ferte architriclino». Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus, invenit aquam vinum factam esse, sed nesciebat unde esset; ministri autem sciebant qui haurierant aquam. Vocat sponsum architriclinus et dicit ei: «Omnis homo, nisi fallor, primum bonum vinum ponit et, cum inebriati convivae sint, tunc id quod deterius est. Si tu quoque hoc fecisses, melius vino tuo usus esses». At sponsus perturbatus nihil respondit.
da Giovanni


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44260

[darkshines] - [2018-04-17 21:38:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile